Composer |
Wolfgang Amadeus Mozart |
---|---|
Key |
D major |
Meter |
4/4 |
Latin text |
---|
Hyacinthus |
Amice! Iam parata sunt omnia. |
Aderit, ut spero, cum sorore dilecta meus |
Ad sacra, quae constituit, actutum Pater. |
Zephyrus |
Ni fallor, est Apollo, quem colitis. |
Hyacinthus |
Hic est. |
Zephyrus |
Apollini ergo tanta sacrificia parat Oebalus? |
An alios nescit in coelis Deos? |
An Semelis ergo natus, an Juno, Venus, |
Diana, Mars, Vulcanus, an Supernum potens |
Caput atque Princeps ture nil vestro indigent? |
Hyacinthus |
Quibusque consecramus, o Zephyre! Diis |
Nullusque nostris vacuus a templis abiit: |
At solus istud Apollo sibi templum suo |
Vindicat honori. Genitor hunc magnum Deum |
Veneratur, et ego veneror exemplo Patris. |
Zephyrus |
O care! Quam libenter offerrem ilia |
Pectusque, si tu Apollo mihi meus fores! |
Hyacinthus |
Dilecte quid me Zephyre! Permisces Diis? |
Honore non me dignor, at novi bene: |
Extorsit ista nimius in Hyacinthum amor. |
(Venit Oebalus et Melia.) |
Sed en! Sorore comite nunc Genitor venit. |
Oebalus |
Dic nate! Num parata sacrificio hostia |
Et ignes? |
Hyacinthus |
Ecce genitor! Ad nutum omnia |
Parata præstolantur adventum tuum. |
Oebalus |
Bene: ergo succedantur a flamine focus, |
Et thure plurimo ara prægravis gemat, |
Fumusque sacrificantis in nubes eat. |
Melia |
Heu genitor! Atra nube tempestas minax |
Ingruit, et omnis glomerat huc noctem Polus. |
Oebalus |
Adeste! Longioris impatiens moræ |
Apollo thus et hostiam a nobis petit. |
Fugiet ad istas sæva tempestas preces, |
Et blanda facies solis his iterum plagis |
Redibit. Agite! Fundite et mecum preces. |
Team Mozart
We’re hand-cataloguing vocal music – using scholarly sources – so you can browse by instrumentation and text. If you find the site useful, please make a small donation!